[120] EPISTOLA XX. IUSTUS LIPSIUS N.N. Domine Secretarie; Multis nota est familiaritas nostra. Ideo multi opera mea apud te utuntur, quidam fortasse abutuntur. Ac nescio an inter postremos hic nobilis Anglus. Qui serio cupiit interponi meum nomen apud te pro immunitate, quam plenam ambit. Si potes ei gratificari, nisi caussae justae tibi sunt aliter sentiendi, velim IUSTO tuo hoc des: quem scis esse TUUM. |